monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 5, 6
' Sunt etenim quidam Patrum qui in eo quod scriptum est: In principio creavit Deus coelum et terram, terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi, informem coeli et terrae et aquae, omniumque elementorum confusionem item ut nec aqua, nec terra, nec coelum, sed eorum omnium una, ut ita dixerim, seminaria sit indicata materies. Ideoque non invenientes mundi locum primae lucis capacem, necessario cuncta quae de septem primis diebus legunt aliter quam consuetudo nostri saeculi se tenet altius perscrutando dogmatizant.